AI 노래 생성기 가사 생성기 가격 내 노래

Test chant tradi

Song generated By ✨Song.do

Song Cover
v1

@ Génération Catholique

2026-02-05 20:43:48

가사

Benedic, anima mea, Domino,
et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.

Introite portas ejus in confessione,
atria ejus in hymnis ;
confitemini illi. Laudate nomen ejus,
quoniam suavis est Dominus ;
in aeternum misericordia ejus,
et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Exaltabo te, Deus meus rex ;
et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi.
Per singulos dies benedicam tibi,
et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis ejus non est investigatio.
Generatio et generatio laudabit opera tua,
et potentiam tuam annuntiabunt.

Introite portas ejus in confessione,
atria ejus in hymnis ;
confitemini illi. Laudate nomen ejus,
quoniam suavis est Dominus ;
in aeternum misericordia ejus,
et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Benedicam Dominum in omni tempore ;
semper laus ejus in ore meo.
In Domino laudabitur anima mea ;
audiant mansueti et laetentur.
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen ejus in idipsum.

Dominus fortitudo mea et scutum meum ;
in ipso confisum est cor meum et adjutus sum :
et refloruit caro mea,
et ex voluntate mea confitebor ei.

Introite portas ejus in confessione,
atria ejus in hymnis ;
confitemini illi. Laudate nomen ejus,
quoniam suavis est Dominus ;
in aeternum misericordia ejus,
et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Pont (section plus contemplative, montée progressive)
Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
in loco pascuae ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me ;
animam meam convertit.
Deduxit me super semitas justitiae,
propter nomen suum.

Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.

Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia ejus.

Introite portas ejus in confessione,
atria ejus in hymnis ;
confitemini illi. Laudate nomen ejus,
quoniam suavis est Dominus ;
in aeternum misericordia ejus,
et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Benedicite Domino, omnes angeli ejus :
potentes virtute, qui facitis verbum ejus,
ad audiendam vocem sermonum ejus.
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus :
ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Benedicite Domino, omnia opera ejus :
in omni loco dominationis ejus.
Benedic, anima mea, Domino.

Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia ejus.
Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in aeternum misericordia ejus.
Amen.

음악 스타일

Gospel, Male Vocals, Female Vocals, Harmonized Vocals, Choir, Organ, Melancholic, Meditative, Banjo, Clarinet, Mandolin, Ukulele